Rozmiar: 15909 bajtów

- 49 -

1316. Juli 21. Liegnitz.

Herzog Boleslaus fügt zu der Bestätigung der hergebrachten Reckte der Stadt das Privilegium, dass alle Bauern und Schulzen vor dem Stadtrichter erscheinen und antworten sollen, nicht aber die Vasallen.

In nomine domini amen, vt rerum gestarum perhennis habeatur memoria, conuenit, eas scripti testimonio et testium amminiculo roborare, vt memoriam habeant valituram; nos igitur Boleslaus dei gracia dux Slesie et dominus Ligniczensis ad vniuersorum, tam presencium quam futurorum, hanc seriem intuencium, noticiam perpetuam volumus deuenire, quod, attendentes magna et grauia seruicia, que nobis nostri fidelissimi ciues de Legnicz multiformiter impenderunt et adhuc impendere debent in futurum, volentes omnia iura, que dicti ciues nostri Legniczenses a progenitoribus nostris et a serenissimo patre nostro duce Heynrico domino Legniczensi felicis memorie presentibus confirmare, insuper damus et concedimus dictis ciuibus de Legnicz jus municipale, quod decetero omnes rustici, incole et villani et antiqui hereditarij coram iudicio dicte ciuitatis Legnicz pro debitis quibuslibet seu pro aliis obiectis compareant responsuri, prout antiquitus consucuerunt, volentes nichilominus, nostros feodales ipsorum iuribus conseruare. Actum et datum in Legnicz, presentibus testibus subnotatis, Vincencio de Schiltberg, Timone de Koldicz, militibus, Stheffano de Parchwicz, Johanne Ryminberg, Nycolao de Woyzechsdorf, Heynrico de Roina et domino Paulo Phefferkorn, qui presencia habuit incommisso, anno domini millesimo c°c°c° xvi° xii° kal. Augusti.

O. d. St. L. No. 17. Das Siegel des Herzogs mit Rücksiegel an grünen und rothen Schnüren von Seide. — Altes Privilegb. p. 16. — Bitschens Privilegb. f. XXVb.


Urkunden-Buch der Stadt Liegnitz und ihres Weichbildes bis zum Jahre 1455 - Herausgegeben dr Friedrich Wilhelm Schirrmacher - Liegnitz 1866



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów